monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De Nabuthae, § 20 <<<     >>> § 22

§ 21

1 uidi ego pauperem duci, dum cogeretur soluere quod non habebat, trahi ad carcerem, quia uinum deeset ad mensam potentis, deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset.
2 inuentum forte aliquem, qui in illa necessitate subueniret.
3 redit ad hospitium cum suis pauper direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens quod eos non potius ei qui posset pascere uendidisset.
4 redit ad consilium, uendendi sumit arbitrium.
5 conpugnabant tamen inopiae iniuria et paternae pietatis gratiae, fames urgebat ad pretium, natura ad officium.
6 commori filiis paratus quam a filiis separari saepe gradum protulit, saepe reuocauit.
7 uicit tamen necessitas, non uoluntas et ipsa concessit pietas necessitati.